Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.9.1 | Cic. Fam. 15.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.10.1 |
15.9.1
te et pietatis in tuos et animi in rem p . et clarissimi atque optimi consulatus C . Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo . non dubito quid praesentes sentiant ; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac
iustissimis laudibus . nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris , tum hoc vel tuo facto vel populi
R . 4e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis
virisque optimis omnibus dictis , factis , studiis , institutis vel me tui similem esse audio vel te mei .
15.9.2
unum vero si addis
ad praeclarissimas res consulatus tui , ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus c . et lege finisti , omnia me per
te consecutum putabo . cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas .
quae mihi de Parthis nuntiata sunt , quia non putabam
a me etiam nunc scribenda esse publice , propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere , ne , cum ad consulem scripsissem , publice viderer scripsisse .
15.9.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.9.1 | Cic. Fam. 15.9.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.10.1 |